Vous êtes ici : Accueil > Enseignement > Disciplines > Lettres et sciences humaines > Lettres > Langues anciennes > Latin > Virgile, Les Bucoliques. Eglogue IX

Visites

Publié : 29 mars 2013
Format PDF Enregistrer au format PDF

Virgile, Les Bucoliques. Eglogue IX

LYCIDAS
Quo te, Moeri, pedes ? an, qua via ducit, in urbem ?
 
MOERIS
O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
(quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
diceret : « Haec mea sunt ; veteres, migrate, coloni ».
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
hos illi (quod nec bene vertat) mittimus haedos.
 
LYCIDAS
Certe equidem audieram, qua se subducere colles
incipiunt mollique iugum demittere clivo,
usque ad aquam, et veteres, iam fracta cacumina, fagos,
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
 
MOERIS
Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum
nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
anta sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
 
LYCIDAS
Heu, cadit in quemquam tantum scelus ? heu, tua nobis
paene simul tecum solacia rapta, Menalca ?
Quis caneret Nymphas ? quis humum fiorentibus herbis
spargeret, aut viridi fontes induceret umbra ?
Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras ?
« Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas,
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
occursare capro (cornu ferit ille) caveto ».
Voir en ligne : Une comparaison des Bucoliques I et IX

Documents joints

Dans cette rubrique

INFORMATION SUR PRONOTE – TELESERVICES – WIFI, à destination des élèves, en salle Feldman, de 13h00 à 13h20 LUNDI 24 ; JEUDI 27 et VENDREDI 28 SEPTEMBRE 2018.