Téléchargez le diaporama ci-contre pour voir la structure et l’enchaînement des phrases du texte proposé.
"Summum est acumen, summa frugalitas ; amat me, quod castitatis indicium est. Accedit his studium litterarum, quod ex mei caritate concepit. Meos libellos habet lectitat ediscit etiam. Qua illa sollicitudine cum videor acturus, quanto cum egi gaudio adficitur ! Disponit qui nuntient sibi quem adsensum quos clamores excitarim, quem eventum judici tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo discreta velo sedet, laudesque nostras avidissimis auribus excipit. Versus quidem meos cantat etiam formatque cithara non artifice aliquo docente, sed amore qui magister est optimus. His ex causis in spem certissimam adducor, perpetuam nobis majoremque in dies futuram esse concordiam. Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit."
Pline le Jeune, Lettres, IV,19, 2 à 5