Visites

Publié : 19 septembre
Format PDF Enregistrer au format PDF

Les deux villas de Pline

Pline vante à son correspondant les charmes complémentaires de ses deux villas situées sur le lac de Côme.

Powerpoint slideshow - 2.8 Mo
Pour comprendre et traduire le texte latin

Altera imposita saxis more Baiano lacum prospicit, altera aeque more Baiano lacum tangit. Itaque illam tragoediam, hanc appellare comoediam soleo, illam quod quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustinetur. Sua utrique amoenitas, et utraque possidenti ipsā diversitate iucundior. Haec lacu propius, illa latius utitur ; haec unum sinum molli curvamine6 amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit ; illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur ; illa fluctus non sentit, haec frangit ; ex illa possis despicere piscantes, ex hāc ipse piscari, hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere.

Dans cette rubrique