Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et quidem juvenum. Solacia duo nequaquam paria tanto dolori, solacia tamen ; unum facilitas manumittendi : videor enim non omnino immaturos perdidisse quos jam liberos perdidi ; alterum, quod permitto servis quoque quasi testamenta facere eaque ut legitimā custodio. (…) Dividunt, donant, relinquunt, dumtaxat intra domum ; nam servis res publica quaedam et quasi civitas domus est …
Nec ignoro alios ejus modi casus nihil amplius vocare quam damnum eoque sibi magnos homines et sapientes videri. Qui an magni sapientesque sint nescio, homines non sunt ; hominis est enim adfici dolore, sentire, resistere tamen et solacia admittere, non solaciis non egere…
Pline le Jeune, Lettres, VIII