Visites

Publié : 10 avril 2019
Format PDF Enregistrer au format PDF

Cincinnatus, ultime espoir...

le texte et sa traduction

En 458 av. J.-C., Rome est minée par des conflits politiques qui mettent aux prises patriciens et plébéiens. A l’extérieur, les Eques, peuple italique du nord-est du Latium, envahissent le territoire latin tandis que les Sabins à leur tour prennent les armes. Si l’un des deux consuls vient rapidement à bout des Sabins, l’autre en revanche est assiégé par les Eques. Face à cette situation, les Romains décident de faire appel à l’ancien consul Cincinnatus, qu’ils nomment dictateur.

Texte latin

Traduction juxtalinéaire

26 [8] Spes unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum, ubi nunc navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur. [9] Ibi ab legatis, seu fossam fodiens palae innixus seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus, salute datā invicem redditāque rogatus, ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque « satin salve ? » togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. [10] qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu, exponunt. [11] Navis Quinctio publice parata fuit, transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. [12] Ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum. Et plebis concursus ingens fuit ; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium vidit, et imperii nimium et virum ipso imperio vehementiorem rata. […]

Commentaire du texte de Tite-Live

27 [1] Postero die dictator, cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset. [2] Cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere. [3] tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent ; quibus aetas ad militandum gravior esset, [4] vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit. [5] sic iuventus discurrit ad vallum petendum. sumpsere, unde cuique proximum fuit ; prohibitus nemo est ; [6] inpigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere.
Tite-Live, Histoire romaine, livre III, 26-27